Gerasimus Lebedev

Monumentum Gerasimo Lebedev Colcatae anno 2009 erectum.

Gerasimus Stephani filius Lebedev (Russice: Герасим Степанович Лебедев, Gerasim Stepanovič Lebedev; natus anno 1749, mortuus die 15 Iulii (stilo novo 27 Iulii) anno 1817) fuit peregrinator, linguista, praecursor theatri Bengaliensis, interpres, musicus, scriptor Russicus,[1] qui praeterea praecursor fuit Indologiae.[2][3]

Duodecim annos musicus in India habitavit, musicam canens docensque. Primus Indologus Russicus habetur. Opera eius principia sunt grammatica dialecti Calcuttensis linguae Hindustanicae et opus de oeconomia, geographia, cultura Indiae tractans. Primum in Europa typographeum litteris Indicis (Bengalicis) praeditum instituit. Etiam celeber est praecursor dramaturgiae Bengalicae: primum nationale generis Europaei theatrum in India anno 1795 instituit.

  1. Ghosh, Prodyot. "Lebedeff, Herasim (Gerasim) Steppanovich". Banglapedia. Asiatic Society of Bangladesh 
  2. Kadakin, Alexander M. (16 Februarii 2002). "Text of the Message of the Russian Ambassador, Alexander M. Kadakin, on the Occasion of the Stone Laying Ceremony of the Russian Culture Pavilion in the International Town of Auroville (Tamilnadu, India)". Ambassador's Interviews, Speeches and Articles. The Embassy of the Russian Federation in the Republic of India ,
  3. "G.S. Lebedev — Founder of the Russian Indology (1749-1817)". Russian Indology: Personalities. Mumbai: Russian Cultural Centre ,

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search